post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui
erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae
locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam
ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum
meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius
putas argenti pretium quanto digna est
cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem
hereditatem patrum meorum tibi
venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super
verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens
non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in
lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem
ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei
quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non
comedis panem
qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi
ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo
tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam
dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis
es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo
esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas
anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant
in civitate eius et habitabant cum Naboth
litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et
sedere facite Naboth inter primos populi
et submittite duos viros filios Belial contra eum et
falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite
eum et lapidate sicque moriatur
fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui
habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et
sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos
praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter
primos populi
et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos
sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt
contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo
et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus
interfecerunt
miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et
mortuus est
factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et
mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth
Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta
pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est
quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit
et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam
factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est
in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam
et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti
insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in
loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum
quoque sanguinem
et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui
dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in
conspectu Domini
ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua
et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et
ultimum in Israhel
et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et
sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam
provocares et peccare fecisti Israhel
sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes
comedent Hiezabel in agro Hiezrahel
si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si
autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut
faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel
uxor sua
et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola
quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum
Israhel
itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam
et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in
sacco et ambulabat dimisso capite
factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur
humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed
in diebus filii sui inferam malum domui eius